Druckschrift 
6 (1879)
Entstehung
Seite
175
Einzelbild herunterladen
 

__ 175____

quod serenissimo principe domino Lodovico, eadem dei gratia inclito 1393rege Hungarie, Polonie, Dalmatie, etc. felicis et laudande recordationis,genitore nostro carissimo, volente domino celi, cuius nutu omnia re-guntur et disponuntur, absque prole masculina de medio sublato nobis-que iure successorio et ordine geniture solium et cpronam diGti regniHungarie ac sceptra regiminis ipsius genitoris nostri feliciter adeptisGerliardus dictus Trozfeleh et Hermannus Seremph mmcupatus, civesde sancta Colonia et de civitate Hoy suis, itern iudicis, iuratorum etuniversorum civium de eadem in personis nostre serenitatis adeuntesconspectum exhibuerunt nobis quasdam litteras patentes prefati quondamdomini Lodovici regis, patris mei, maiori et novo suo sigillo consig-natas tenoris iufrascripti, supplicantes nostre maiestati, ut prefataslitteras nostras ratas et acceptas habendo ac presentibus verbotenusinseri faciendo pro prefatis civibus dignaremur confirmare, quarumtenor talis est: .. .*) Nos igitur bumilimis supplicationibus prefatorumGerhardi et Hermanni suis ac dictorum civium de Colonia et de Hoy inpersonis nostre porrectis maiestati reginali benignitate inclinate pretactaslitteras prefati quondam domini Lodovici regis, genitoris nostri caris-simi, de verbo ad verbum presentibus insertas acceptamus, appro-bamus et ratificamus ac de consensu et beneplacita voluntate serenis-sime principis domine Elizabeth, eadem dei gratia regine Hungarie,Polonie, Dalmatie, etc., genitricis nostre carissime, prelatorumque etbaronum nostrorum consilio prematuro pro eisdem civibus de dictaColonia et de Hoy perpetuo valere confirmamus presentis scripti pa-trocinio mediante. Datum Bude, feria quinta proxima ante festum beatiGeorgii martiris, anno domini millesimo trecentesimo octuagesimo quarto.Nos itaque iustis et benignis supplicationibus prefatorum Gotscbalci,Cristofori et Cristiani in suis et dictorum civium et populorum etmercatorum de prefata sancta Colonia personis nobis humiliter porrectisgratiosius inclinati prefatum Privilegium predicte domine Marie, con-sortis nostre, presentibus litteris nostris de verbo ad verbum insertumsecundum omnes clausulas et continentias eiusdem ratum et gratumhabendo ac per omnia ratificando et approbando eidem nostrum con-sensum adhibemus pariter et assensum harum nostrarum sub appensosigillo nostro testimonio litterarum, quas, si necesse fuerit, in formamprivilegii nostri redigi faciemus.

Datum Bude, in festo beatorum Petri et Pauli apostolorum, annodomini millesimo trecentesimo nonagesimo tertio.

Nach dem Original im Stadtarchiv. Das kleine Siegel gut erhalten.

*) Hier folgt die Urkunde Nr. 444 u. 269, Bd. 4, S. 515 u. 282.