Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DE DOCTRINA450sententiam si fieri potest, ut hoc praeclarum quasi decretum bea-tae uitae possit omnium sententijs, & disciplinis conuenire. Suntautem hae de Finibus, ut opinor, retentae defensaeque sententiae.Primum simplices quatuor nihil bonum, nisi honestum, ut Stoicinihil bonum nisi uoluptatem, ut Epicurus nihil bonum nisi uacui-tatem doloris, ut Hieronymus nihil bonum, nisi naturae primis bonis aut omnibus, aut maximis frui, ut Carneades contra Stoicosdisserebat. Haec igitur simplicia, illa mista tria genera bonorum,maxima animi, secunda corporis, externa tertia, ut Peripatetici,nec multò ueteres Academici secus. Voluptatem cum honestateClitomachus, & Callipho copulauit. Indolentiam autem honestati Peripateticus Diodorus adiunxit. Hae sunt sententiae, quae sta-bilitatis aliquid habent. Nam Aristonis, Pyrrhonis, Herillinon-nullorumque aliorum euanuerunt.Clitomachus.CLITOMACHVS Pœnus, ualde studiosus ac diligens,usque ad senectutem cum Carneade praeceptore fuit: cui tandemsuccessit in Academia, & eius dicta maximè illustrauit. Scripsitlibrum ad C. Lucilium poetam, cum scripsisset ijsdem de rebus adL. Censorinum, eum qui cum M. Manilio Consulfuit, in quo haecsunt, auctore Cic. in Luc. Academicis placere esse rerum eiusmodisimilitudines, ut aliae probabiles uideantur, aliae contra. id autemnon esse satis, cur alia percipi posse dicas, alia non posse, propterea quòd multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum& cognitum possit esse. Itaque ait uehementer errare eos, qui di-cant ab Academicis sensus eripi, à quibus nunquam dictum sit,aut colorem, aut sapore, aut sonum ullum esse. illud sit disputatum,non inesse in his propriam, quae nusquam alibi esset, ueri & cer-ti notam. Quae cum exposuisset, adiungit, dupliciter dici assensussustinere sapientem uno modo, cum hoc intelligatur omnino eumrei nulli assentiri altero, cum se à respondendo, ut aut probetquid, aut improbet sustineat, ut neque neget aliquid, neque aiat.

querdam lai:wembeldtionem & tem-litum, nasquenam. Misnerusad captixos eiusquam ait meriforein erit Carnezius& Aeschine,CRATIPIepter, gaenctoritate