Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

1HVMANISSIMISRIS, BERENGARIO, FERNANDO& Francisco Ferreio, Legum Doctoriabus, atque praeceptoribus suis Pe-trus Lagnerius S.ANTA sunt uestra in me uel studiauel officia, uiri humanissimi, partim ut pudeat toties habere gratiam, partim ut noua mihi forma non occurrat, qua id faci-am. Ego enim uos hactenus habui, cui ca-rus aeque fui femper ac periucundus, acsiuestrum utrique essem uel frater, uel filiusitaque ab eo tempore, quo me in familiaritatem uestram et amici-tiam contuli, memoria teneo, mihi summam uestram beneuolenti-am & fauorem nullo loco defuisse, fed saepius etiam recusanti &pudenti officium uestrum obtrusisse. Nunc autem quum maximecupiam aliquo officij genere testatiorem animum meum apud uosrelinquere, nihil mihi in mentem uenit, quo possim quod cupio,commode perficere, nisi illud unum, quod uobis omnium credo fore gratissimum Faciam, ut beneficia uestra, quibus responderenon possum, grata recordatione & memoria colam maiora suntenim & illustriora, quam soluendo ijs esse possit tenuis & angustasuppellex nostra nisi hoc nobis forte tribuatur. de quo satis confi-dimus, ut nos gratiam retulisse, cum habuerimus, existimemur.Quod si nobis detur, haudquaquam uereor, quin magna ex partereponatur quod debemus, cum eo uos natos ingenio, & eo iudicioesse intelligam, ut ab ijs beneficium accepisse existimetis, quos insigni alioqui beneficio ornaueritis. Qua nos opinione recreati, nondubitamus, quin Similia haec nostra & Parabolae, quibus uos ad-modum oblectamini, a u obis probentur. Quae si pari candore, &eo, quò a uobis omnia solent, animo accipiantur, fructum iam noslaboris nostri maximum atque uberem percepimus, Valete Tholo- nono Cal. Septemb. Anno M. D. xli.M. T.