PHILOSOPH. LIB. VI.425sympatheian Graeci uocant. Itaque fati assertor, uolunta-tis libertatem retinebat. Fatum enim non ex necessarijs caus-sis & principalibus necti, sed ex ijs quae praecursionem afferunt,& antecessionem, sine quibus res effici non possit. De quo sic Ci-cero de Fato: Cum, inquit, duae sententiae fuissent ueterum Phi-losophorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum uim necessitatis afferat, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Em-pedocles, Aristoteles altera eorum quibus uiderentur sine ullofato esse animorum motus uoluntarij, Chrysippus tanquam arbiter honorarius, medium se ferre uoluit, sed applicat se ad eos po-tius, qui necessitate motus animos liberatos uolunt. Dum autemuerbis utitur suis, delabitur in eas difficultates, ut necessitatemsati confirmet inuitus. Itaque aestuans laboransque, orationis genusinsolens & ignotum Medicis, Geometris, & reliquis sequeba-tur, negationes infinitarum coniunctionum potius, quàm infini-ta connexa ponens, hoc modo, Non & natus est quis oriente Canicula, & is in mari morietur. In Ceramico statua eius erat se-dentis porrecta manu. Quae manus significabat illum in hacesse rogatiuncula delectatum, Nunquid nam manus tua sic affe-cta, quemadmodum nunc est, desiderat? nihil sanè. At si uoluptasesset bonum, desideraret. Ita credo. Non est igitur uoluptas bo-num. Praecepta ab eo sunt eiusmodi.Deum homine meliorem, quòd res caelestes, omnesque, quarumest ordo sempiternus, confecerit, quae ab homine confici non pos-sunt. 2. & 3. de Nat. deorum.Mundo undique perfecto inesse mentem & rationem, & pro-priam uirtutem, & proinde sapientem, & deum. 2. de Nat. deor.Vim diuinam in ratione esse positam, & uniuersae naturae animo atque mente ipsumque mundum deum esse, & eius animi fusio-nem uniuersam, tum eius ipsius principatum, qui in mente & ra-tione uersetur, communemque rerum naturam uniuersam, atqueomnia continentem fatalem umbram ob necessitatem rerum futurarum. Ignem praeterea, & eum, que ante dixi & aethera: tum eaqueDà 5
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten