Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

424DE DOCTRINAnibus animi disputaret, magnam partem in ijs partiendis, & def-niendis erat occupatus. Illa sicut ceterorum Stoicorum perexig-oratio erat, qua mederetur animis, nec eos turbulentos esse pateretur. Studiose omnia conquisiuit contra sensus, et perspicuitatemcontraque omnem consuetudinem, contraque rationem. In quo queri solebant Stoici ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, & inde arma-tum Carneadem. Totam de diuinatione duobus libris explicauitsententiam, uno praeterea de somnijs, uno de oraculis, quae innumerabilia collegit, nec ullum, ut erat in omni historia curiosus, sinlocuplete auctore, atque teste. Stoicorum etiam somniorum uafer-rimus interpres fuit, & de natura deorum libros scripsit. quo-rum argumenta sunt 1. & 2. de Diuin. praeterea de Legibus. Exquibus tota de lege Ciceronis disputatio sumpta est, tametsi Platonis exemplo de legibus disseritur. Denique de Rhetorica, sed sicait Cicero, ut si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legeredebeat. De dialecticis ab eo maxime est elaboratum. In quibusquaedam proponebat, quae ne ipse quidem potuit dissoluere, quale illud est, Si dicis te mentiri, uerumque dicis, mentiris dicis autemte mentiri, uerumque dicis mentiris igitur. Ad dissoluendas cap-tiones Soritarum uolebat aliquanto prius, quàm ad multa perue-niat, quiescere, nec ultra progredi, quod ysychazin dicitur. Inhac Stoicorum arte, quae Ciceronis aetate florebat, parùm interhunc & Diodorum conueniebat, ut Cicero scribit in Episto-la quadam ad Varronem. Diodorus enim id solum fieri posse di-cebat, quòd aut esset uerum, aut futurum esset uerum ut quid-quid futurum esset, id fieri necesse esset, quidquid futurum nonesset, id fieri non posset: Chrysippus autem quae non suntfutura posse fieri, ut frangi hanc gemmam, etiam si id nun-quam futurum sit neque necesse fuisse, Cypselum regnariCorinthi, quanquam id millesimo ante anno Appollinis o-raculo editum esset. Contagionem etiam probabat, rerumconuenientiam ex coniunctione naturae & quodam tanquamcontactu, cum ipsa rerum natura continuata sit & cohaerenssympa-

PHIIerbis utitur fuit,(eti confirmet ira)solens & ignonr, negationes:aconnexaper.icula, & is in B.sentis porrectaerogatiunculada, quema.setbonum, desiam.am. Præcepta art.Deumhetordosem1.2.63.2e Neimurtut.