423PHILOSOPH. LIB. VI.sollegit, & eum postea insequutus. Disputauit, cum Zenone, summumque bonum esse dixit secundum naturam uiuere, finiri tamenadiuncto aliquo. uide 4. Finib.Crantor.CRANTOR Solensis xenocratis auditor, Polemonisquesocius indicendo fuit, in ueteri Academia uel in primis nobilis.Scripsit de luctu aureolum, & ut Tuberoni Panaetius praecepit,aduerbum ediscendum libellum, ubi illud erat, Terinaeum quen-dam Elesium, cùm grauiter filij mortem moereret, uenisse ad Psycommanlium, quaerentem quae fuisset tantae calamitatis caussa,huic in tabulis tres huiusmodi uersiculos datos.Ignaris homines in uitamentibus errantEuthynous potitur fatorum munere laeto.Sic fuit utilius finiri ipsiq́;, tibiq́;.Nullam posse esse indolentiam tenuit. Nam istud nihil dole-ti, immanitatis in animo, stuporis in corpore. 2. Tusc.Chrysippus.CHRYSIPPVS Solensis Cleanthis discipulus, homofuit acerrimo ingenio, qui fulcire porticum Stoicorum dictusest, in quibus ab eo nihil praetermissum putabatur. Notus enim il-le uersiculusContra Academicos & Aristonem de summo bono diligen-tissime disputauit. De quo putabat tres solas esse sententias, quaedefendi possint. aut enim honestatem esse finem bonorum, aut uoluptatem, aut utrunque. Nam qui dicant summum bonum inesse, siuacemus omni molestia, eos inuidiosum nomen uoluptatis fugere,sed in uicinitate uersari. Quod facere eos etiam, qui illud idemcum honestate coniungerent nec multò secus eos; qui ad honestatem prima naturae commoda adiungerent. De uoluptate autemcum honestate non magnam cum ceteris habuit contentionem.Multum operae consumebat dum morbis corporum compara-retur morborum animi similitudo. Cumque de perturbatio-nibusDd 4
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten