PHILOSOPH. LIB. VI.415& Lysiae orat. in Apoph. Huius ferè decreta sunt haec apudCiceronem.Animos hominum esse diuinos, eorumque duplices cursus è cor-ore excedentium. Impijs quoddam iter esse seclusum a conciliodeorum bonis uerò & castis, ad deos, à quibus essent profecti, fa-cilem reditum patere. I. Tusc. & de Amic.Bonos, beatos, improbos miseros. 5. Tusc. Vide Apoph.Bonorum uitam beatam. 5. Tusc.Inter Alcibiadem summo loco natum, & quemuis baiulum, nisi uirtutem haberet, nihil interesse. 3. Tusc.Vtilitatem à natura non esse seiungendam. 1. de Leg. & 3.Officior.Voluptatem nullo loco numerandam. Cibi condimentum essefamem, optionis sitim. 2. de Finibus & 5. Tuscula. in Apoph.Omnes in eo, quod scirent, satis esse eloquentes. 1. de Ora-toribus.Plato.PLATO Isocratis fuit aequalis. Homo uarius & multiplex & copiosus, doctus & plane sapiens ac diuinus, magna uerecundia, singulari eloquentia, & suauitate orationis, quae pro-missa est futura, cum illi in cunis paruulo dormienti apes in labellis consedissent. Vnde & Iouem aiunt Philosophi, si Graece lo-quatur, sic loqui: & eum non dicendi solùm, sed etiam intelligendigrauissimum auctorem & magistrum multis locis Cicero uo-cat. Quem tanti fecit, ut Deum & principem Philosophorumcrediderit, & cum eo errare maluerit, quàm cum alijs bene senti-re, eius ipsa solum auctoritate fretus. Ab eo etiam qui dissident,plebeios & minutos esse Philosophos putat. Ob eamque caussam àPlatone tanquam sancto, augustoque fonte multa de bene, beatequeuiuendo praecepta commodè mutuatus, Latine explicauit. Se inmusicis, geometria, numeris, asiris fere contriuit, in quibusetiam fuit praestantissimus. Aegyptum peragrauit, ut àSacer=
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten