PHILOSOPH. LIB. VI.405pressisset ipsa natura. Anticipationem quandam uocat deorumsine doctrina. Nonnullis tamen uisum est, eum, ne in offensionemAtheniensium caderet, uerbis reliquisse deos, re sustulisse. 1. & 3.de Nat. deorum.Nihil curare deos, nec sui, nec alieni, sed monogrammos & ni-hil agentes, membris humanis praeditos, sed eorum nullum usumhabere. In quo circuitione quadam deos uidetur tollere ludens.2. de Nat.deorum.Deorum, quos perlucidos, & perflatiles induxit, sedem essetanquam inter duos ludos, sic inter duos mundos propter metumruinarum. 2. de Diuin.In Deo opemnullam, neque gratiam. 1. de Natu. deorum, ubirefellitur.Deum animantem esse, specie hominis, quia sit pulcherrimaeomnium, nec tamen eam esse corpus, sed quasi corpus, nec haberesanguinem, sed quasi sanguinem. Fugiebat enim indiuiduorumcorporum concretionem, ne interitus, & dissipaetio consequere-tur. 3. de Nat. deorum.Deos beatos esse & æternos. 2. de Finib.Deorum opera mundum non esse fabricatum, sed ex atomorum,id est indiuiduorum & solidorum corporum, quae suo deorsumpondere ad lineam ferretur, qui est naturalis omnium corporummotus, complexionibus, & copulationibus, & adhaesionibus in-ter se, mundum omnesque partes mundi, quaeque in eo essent, effici-1. de Finibus.Solem quasi pedalem, aut bipedalem, posse etiam minorem essequàm uideatur, aut maiorem, sed non multo, ut oculi aut nihil, autnon multum mentiantur. 2. Acad. & 1. de Finib.Nunquam sensus mentiri, sed omnes ueros esse, in ijsque iudiciarerum posita. Quorum si unus semel in uita mentitus sit, subla-tum esse omne iudicium ueri, & falsi. 1. de Finib.Nullam in natura rerum necessitatem.Opinionem a perspicuitate seiungendam, quae ueri contur-bæCc 3
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten