PHILOSOPH. LIB. VI.Et Cicero ait à Peripateticis & Academicis omnia transtulisse,nominibus alijs easdem res secutis: Et alio loco una de re esse so-lum dissensionem, quippe cum antiqui omnes quod secundum na-turam esset, quo iuuaremur in uita, bonum esse decreuerint, Zenonihil, nisi quod honestum esset putauerit bonum Alij non de ter-minis, sed de tota possessione contentionem esse aiunt. Qua de reuide in Antiocho. Doctissimi uiri fuerunt, & omnes fere in disserendo prudentissimi; idque arte faciebant, tum definiendo, tum partiendo articulate, et distincte, erantque architecti pene uerborum.Iudicandi uias diligenter persecuti sunt, inueniendi tamen artemtotam reliquerunt. Subtile praeterea, uel spinosum potius disserendigenus sequebantur, ut est libro tertio de Finibus, qui fere totusest in defendenda ea disciplina. nam contortulis quibusdam, &minutis conclusiunculis quasi punctis, quae dumeta & laqueos& aculeos disputationum Cicero nominat, concludebant hoc pacto: Quod est bonum, omne laudabile est quod autem lauda-bile est, omne honestum est. Bonum igitur quod est, honestum est.Et tame maxime forti, et ut ita dicam, uirili ratione utebantur,atque sententia. Ceterum quia uim uirtutis mirificè tenebant,prope absoluti & perfecti, denique soliphilosophi iudicati es-sent, nisi eorum licentiae Carneades restitisset. Et ut uerba mordicus tenentes, quae sibi ex ore euelli nolebant, horridiores erantindicendo, sic moribus quoque duriores euaserant. Ex omni-bus philosophicis plurima nominauerunt, studiosissimè exqui-rentes unde uerba essent ducta, & suo quamque rem nomine ap-pellantes. Quibusdam etiam nominibus utebantur, quae prima spe-cie admiratione, re explicata risum mouerent. Aegrotationes appellabant arrastimata, de quibus disputabant enucleatè. Bona quaealijs dicebantur, eadem praecipua uel producta dicebant, quibusbeatam uitam compleri negant. Item media officia, quae comuniasunt, & latè patent, quae & ingenij bonitate multi assequuntur,& progressione dicendi. rectum uerò quod appellant, perfectumatque absolutum esse, & omnes numeros habere, nec praeter sapientiamcadere
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten