76SENTENT EXgrauibusque ab ijs affectus iniurijs, in iudicium uenire cogatur.oratione de dote contra Boeotum.De beneficentia.Equidem censeo eum qui beneficium accepit, oportere omnitempore meminisse eum autem qui dedit, continuò obliuisci,quidem illum oportet boni, hunc uero pusilli & liberalis hominisofficium facere. nam beneficia sua commemorare ac referre, ex-probrationi fere simile est. Ex oratione de corona.Omnes profectò mutuam gratiam recipere digni sunt, qui inbene merendo de uobis priores partes occupant, praesertim ueroqui in extrema necessitate id faciunt. Ex oratione ad Lept.Quae est lex tantae iniustitiae & inhumanitatis plena, ut eumqui de suo nonnihil donauit, & rem perhumanam liberalemque fecit, gratia priuet, & in calumniatorum manus conijciat? eosque iudicijs rationum reddendarum eorum quae dedit praeficiat? nullaest profecto. Ex oratio. de corona.Qui indignum aliquem honore afficiunt, simplicitatis ac stultitiae opinionem aliquam habent: qui uerò de se bene meritis paria non referunt, malitiae suspicionem incurrunt. Ex orationead Leptinem.Plures quàm par est honorare, est multos ad bene merendunprouocare. Ex orat. ad Leptin.Apud omnes homines inualuit consuetudo propter multosbene meritos, etiam de alijs quibusdam sceleratis, potius bene mereri, quàm propter perditos & flagitiosos auferre quae data fuerunt ijs, qui sine controuersia digni sunt beneficio. Ex orationead Leptinem.De diuitijs & diuitibus.DIVITIAE & celeritas & robur & quaecunque alia istisimilia amplo & copioso fructui sunt suis possessoribus, & in ijspsis excellunt quibus intersunt, licet nullus alius uelit. Ex ora-tione funebri.Nulla
suernede ordinat. c.MVLTAnos paupertasitum d.