Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEMOST. LIB. V.Nulla re omnium perinde ac pecunia opus est ciuitati ad in-gruentia negotia. Ex orat. 4. contra Philip.Pecunijs certe opus est, cùm sine his eorum non licet quidquamfieri, quae facienda sunt. Olynth. 1.Cum in alteram partem uelut in trutinam argentum attuleris, idipsum argentum aufert, & ad sese ratiocinationem omnemdetrahit, nec amplius qui hoc fecerit rectè neque syncere ulla de reratiocinari poterit. Ex oratione de pace.Vndecunque quis accessionem uel paruam fecerit, plurimum adfert momenti. Olynth. 2.Existimate quoque aliquando iuuenem, & ea qua nos aetatenunc sumus, fuisse: consilijs autem & rebus à te gestis, talem &tantum euasisse, quod & nobis accidere poterit. Ex 5. Epist.Opulentus audax, superbus magniloquus, uiolentus impudens.Ex orat. contra Midiam.Quis est, qui malit seipsum suaque omnia bona interire, quàmfortunarum suarum partem pro seipso & reliquis conferre? Exorat. de ordinat. ciuit.De paupertate.MVLTA uilia & seruilia negotia liberos homines ac in-genuos paupertas agere cogit, ob quae misericordiam potius quàminteritum demerentur. Ex appellatione contra Eubulidem.Absit iudices, pauperes despiciatis, sufficiens enim satisque graue est eis supplicium ipsa paupertas, neque eos qui labore & in-dustria ex aequo & bono uiuere uolunt. Ex appellatione contraEubulidem.Ego neque si quis paupertatem uituperat, eum prudentem esseduco neque si quis in rerum copia educatus fuerit, ob id gloriaridebet. Ex orat.de coro.Rebus necessarijs nonnullos priuare, est multò homines red-dere maleuolos & a rebus publicis alienos. Ex oratione 4. contraPhilip,DeAa 5