Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

DEMOST. LIB. V.375Quam quisque natura legem erga reliquos omnes habet, ean-dem uicissim erga ipsum alios habere aequum est. Ex orationei.contra Aristogit.Absit iudices pauperes despiciatis, sufficiens enim satisque graue eis est supplicium ipsa paupertas, neque eos qui labore & in-dustria ex aequo & bono uiuere uolunt. Ex oratione. 1. contraAristogitonem.De amicitia.NVLLVM maius bonum uobis contingere potest, quamomnium beneuolentiam, nulla adiuncta suspicione, summa illo-rum uoluntate consequi. Ex orat. de libertate Rhod.Cum rebus quidem omnibus priuari acerbum & graue sit, praesertim si ab inimico istud eueniat, tum uero maxime beneuolentiauestra & humanitate, quantò à uobis ea consequi maximum est.Ex oratio. de corona.Nemo amicus & beneuolus eis esse potest, à quibus sibi dam-num aliquod impendere sperat. Ex 50. Procem.Prudentium hominum esse non existimo, uel cùm familiarem& amicum aliquem esse putarint, sic illi fidere, ut etiam si iniu-rius esse coeperit, ulciscendi facultatem sibijpsis eripiant uelquando inimicum aliquem censeant, sic odio prosequi, ut si de-posito odio uelit amicus esse, impediant ne ista facere liceat, sedeos meo quidem iudicio, & amare & odisse oportet, ut earumoccasionum neutra praetereatur. Ex oratione aduersus Aristog-Verorum amicorum officium est, his quibus bene uelis, haudin eiusmodi rebus gratificari, à quibus & illis, & sibijpsis pendetaliquod damnum sed in ijs quae utrisque conducere possunt, opitulari' quod autem ipse melius illo prouideas, id pulchre administres, neque praesens obsequium quam totius reliqui temporis com-modum pluris faciendum. Ex orat. contra Aristog.Omnium est grauissimum, cùm quis nomine quidem fraternonnullorum uocitetur, sed re ipsa istos habeat inimicos, & multisgraui-Aa 4