Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

POPHT. LIB. V.325Magni refert ut bonus princeps quàm diutissimè uiuat.Multum regis habet, qui scite regis personam potest gerere.Rex non honesti iustique regula, sed honesti justique minister est.Bonus princeps, qui magis à suis diligitur quam timetur, ha-bet quidquid ciues poſsident.Ad priuatas iniurias oportet principem esse facilem ad igno-scendum in ijs quae Remp. laedunt, decet esse seuerum.Imperium.37.BELLVM non nisi iustè suscipiendum, imperiumque uirtute partum, uirtute tuendum.Cum multis pugnet oportet, qui multis uult imperare.Virtute propagandum est imperium, non dolis aut pecunia.Graue documentum uniuersis, imperia uirtute parari auari-tia, luxu delitijsque uel perire, uel uerti in tyrannidem.Nemo idoneus est magistratui, qui non potest dissimularemulta praeter bonum & aequum facta.Philosophia uel imperium non tollunt affectus.Imperator per omnem uitam in Reip. negotijs uersari debet,nec a domesticis delitijs ad imperium accersi.Nihil difficilius quam bene imperare.Libertas.38.PRAESTANTIVS est, suam seruare, quàm alijs adi-mere libertatem.Nemo liber, qui seruit cupiditatibus.Nullum imperium speciosius & liberius, quàm si quis animoſuo poſsit imperare.Nulla uoluptas uiris ingenuis suauior est libertate.Vbi regnat luxus, ibi libertas diu non potest esse.Libertas urbis est uita carior, nec turpiter occumbit, qui propatria pugnans moritur.Quonia moriendi potestatem nullus hostis potest eripere, quisquismorte contemnit, habet quo cum uult semet in libertate asserat.PeßinX 3