324SENTENT. EXNomenclatorum laus est, quàm plurimos nosse: at egregij du-cis est, ob egregia in Remp. merita, nulli ciuium ignotum esse.Praestat principem è Philosophiae praeceptis haurire sapien-tiam potius, quàm experimentis, ut uocant, miseram colligereprudentiam.Regi nihil prius aut carius esse debet probis ac fidis amicis.Principe dignius est, honorem & opes eorum quibus imperataugere, potius quàm imminuere.Non minus cogitur princeps obseruire populo, quàm populusprincipi nisi quòd princeps id facit cum dignitate alioqui reue-ra mutua ſeruitus est.Vt nulla re melius constabilitur imperium quàm ciuium bene-uolentia ita difficillimum est iam regnum administranti, ergoquoslibet esse humanum non solum quòd regia potestas opposit.sit inuidiae, uerumetiam quòd Resp. non possit esse incolumis, nisiscelera supplicijs coerceantur.Praecipua regum debet esse cura, ut cognoscendis caussis ui-ros præficiant incorruptos.Non tam magnum est regnum adipisci, quàm promeruisse.Imperatoris est, ciuium multorum salutem suae unius antepo-uere incolumitati.Regibus temperanda est humanitas erga ciues, ut interim re-giam tueantur auctoritatem.Praecipua regum ars est, nullum reijcere, sed ad publicam utilitatem omnium operam accommodare.Est animus principis uere philosophicus, qui nouit etiam exinimicis capere utilitatem nec, quod uulgus solet, hoc tantumspectare, ut maledicos afficiat malo, sed ut ipse minûs malus red-datur, illorum maledictis admonitus.Pulchrius est, bonum praestare ducem, quàm quemuis militem.Regi nihil beneuolentia firmius aut munitius esse potest.Regnum armis & austeritate frequenter paratur, sed nonnisi honesta opinione ciuiumque beneuolentia retinetur.Magn.
MILVMrium, uirture tu-CummultiNemo idonevealta præter bons-Nihildi.PRAESTA.re libert.