Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SENTENT. EX326Pessimus est Imperator, qui sibi non potest imperare.Liberi non sumus, quando alicui consulimus utilitatis, aut ali-cuius rei gratia.In ciuili consessu cuique liberum est quae uidentur dicere.Non est uerè liber, nisi cuius animum spe metuque liberauit sa-pientia.Inhumanitatis est, si princeps nihil indulgeat amicis ac fami-liaribus. Sed pernitiosum est, illis licere quicquid libet.Is uerè liber est, quem Philosophia liberum facit.Pestilentissimum genus est adulationis, sub libertatis imagine blandiri.Haec non minima laus est seruorum, nolle fugere, si liceat atnolle tyrannicam seruitutem commutare libertate, si detur op-portunitas, animi seruilis est.Omnibus regibus natura inuisa est populi libertas.Seruus est qui suis cupiditatibus imperare non potest.Libertas bene magno emitur, nec sine negotio seruatur.Qui seruit uitijs, uerè liber non est dicendus.Qui multis eget, liber esse non potest.Ibi iustitiae locus non est, ubi ut quisque potentior est, ita licentius opprimit imbecilliorem.Non uerè liber est quisquis ingenuus natus est.Nihil beatum, si absit libertas.Libertas quamuis inops, omnibus diuitum delitijs praeferendaest, ubi ipsa minuitur.Fama.FAMA uelut odor quidam est hominis.Insanus est, qui pro nihilo habet qua sit opinione apud suos.Honestius est fama quàm pecunia ditescere.Iacturarei facilè sarciri potest fama cotaminata uix unquamdiluitur.Qui loquitur quae sunt optima, & facit quae honestissima, fa-mam honestam habebit.Eximiam

nitatio