APOPHT. LIB. V.323gubernandæ ciuitatis nouerit.Qui fauentibus uult uti ciuibus, ad multas iniurias conniuen-dum est.Plurimum utilitatis ex principum sapientia nascitur.Quidquid pugnat cum legibus, hoc uelut insciente prin-cipe tentatum haberi decet: cum ipse nihil aliud sit quàm legumminister.Vbi reges non nascuntur, sed ciuium suffragijs eliguntur, hocipso publicis calculis princeps iudicatus est ceteris melior, quòdad regnum adſcitus est.Nemo principatum debet suscipere, nisi melior sit his, in quossuscipiat. Debet enim princeps uirtute praecellere ceteris ciui-bus, quibus præest.Nihil principi magnificentius, quàm si ditionem quam acce-pit, reddat statu meliorem.Decet principis auctoritatem sartam tectam ubique prae-stare.Quemadmodum Deus unicus totius mundi monarcha, malisgenijs ac impijs hominibus nonnunquam abutitur ad utilitatemEcclesiae. Ita principes cordati norunt & probis & improbisuti non quòd ipsi per malos aliquid mali faciant, sed quòd per malos puniant malos.Turpissimum est regi, uacare unquam à Reip. negotijs.Principibus in priuatis offensis debet esse satis, potuisse ulcisci.Is optime ducis nomine fungitur, qui res hostium quàm ma-ximè cognitas habet.Est principis munus unicum alijs prospicere, & publicis con-sulere commodis.Tum maximè principi inuigilandum, cùm populus maxi-mè indulget genio neque oportet unquam principem genialiteruiuere.Solertia ducis non solum terrorem eximit animis militum, uerumetiam commoda interpretatione addit alacritatem.X 2 Nomesia
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten