SENTENT. EX314Quemadmodum non quaeuis damus omnib. ita spectanduest, cui in qua causa gratificemur.Nimia amicitia causam aliquando dat odio.Nulla possessio melior est, quàm amicitia.Simultatem oportet morte finiri, amicitiam non item.Amici admonendi non modo manifestè, sed cum quadam acri-monia.Amicitia no reperta est ad reprehensionem, sed iucunditatem.Non utilitatis causa amicitia expetenda est.Qui commodi gratia sunt amici, sublata commodi spedese-runt amicitiam.Non rectè amat uxorem, qui corpus amat potius, quàm ani-mum.Sic ama tanquam osurus, & sic oderis tanquàm amaturus.Amicis minari, parum est humanum.Rebus prosperis aduolant quilibet etiam minùs amici quiue-ro adsunt reflante fortuna, hi uere sunt amici.Reuerentiae comes est amor, metus odium.Vt illis statuas faciendas committimus, a quibus uidemus ali-quot statuas eleganter factas: ita non sunt in amicitiam admittendi, nisi quos cognouerimus erga alios praestitisse fidos & utiles amicos.Maior utilitas est à fidis amicis, quàm à uasis & plus damniest nisi deligas.Non fucanda facies, sed animus honestis studijs exornandus esthaec enim forma ueros conciliat ac perpetuos amicos.Nullum est grauius testimonium, quàm inimici de inimico.Amici plerunque obstant, ne liceat ubique rectum clauum tenere.Amicos secundae res parant, aduersae probant.Instabiles quorundam sunt amicitiae, qui consequuti quod uo-lunt, negligunt amicum: ijdem dum sperant, obseruiunt.Amicus ab amico quod est iniustum non debet petere.In amico fido diffidere, prudentiae est.
id quod uerdlexaria.