Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

APOPHT. LIB. V.315De amico humanius est bene sperare, quàm diuinare peiora.In rebus afflictis potissimum fidis amicis utendum est, qui uelre opitulentur, uel consolando molestiam mitigent.Non satis est, si comites nos praebeamus amicis, sed comitaticomes est adiungenda benignitas.Inconstantes & perfidi amici sunt, qui amicitiam commodonetiuntur, cuius spe adempta, protinus ab amicitia recedunt.Reuerentia cum amore coniuncta est. Metuimus autem illosmaxime quos odimus. Haec puero maxime debetur.Quisquis docet, admonet, instituitque ad uirtutem adolescentes, utique amat atque is demum uerus est amor. Nam qui uulgo di-cuntur amare, suum uenantur commodum, cum incommodo ad-amati.Vulgatum est, neque solem, neque aquam, neque ignem magisutilem esse hominibus, quàm amicos. Sed ingenij philosophici est,quemadmodum periti medici ex bestijs ac serpentibus noxijs uti-lia quaedam remedia colligunt, ita ex inimicorum odio decerperealiquid quod uertat in suum bonum.Grauissimè laedunt amici, qui expiscantur arcana.Arctiora sunt uirtutis uincula quàm sanguinis: & omnis bo-nus bono proximę cognatus est, ob animorum similitudinem.Amicitia facit omnia communia.Non est bonus amor aut sincerus, nisi quem conciliat uirtus.Is uere & constanter amat, qui iudicio amat.Illi ex animo suo amici, qui principem magis amant quàm ti-ment.23.Consilium.IN consultationibus non solùm quid sit pulcherrimum, spe-ctandum est: sed quid fieri potest.Inconsulta consilia nonnunquam feliciter cedunt.Consultius est se non committere periculo, quàm dare ope-ram,