APOPHT. LIB. V.Tutissimum est mediocribus, ac parabilibus delectari.Innocentia.20.NON MISERI sunt, quibus praeter meritum incolu-miq innocentia accidit aliqua calamitas sed ij uere deplorandi,qui sua sponte discesserunt ab honesto, etiamsi nulla sequatur ca-lamitas.Certius innocentiae signum est, ita rem gerere, ut nemo uelitaccusare, quàm si postulatus elabaris è iudicio. Elabuntur inter-dum & innocentes: at qui absoluitur, licet poenam effugiat, cica-tricem tamen criminis circunfert.Innocentem punire scelus est culpam interdum condonare ingratiam honesti deprecatoris, humanitas est.Expedit ad bonos mores, ut in iudicijs succumbat prauitas, uincat innocentia.Aequalitas.21.AEqualitas, pacis & tranquillitatis est altrix inaequalitasuerò ſeditionis ſeminarium.Aequalitas & ad frugalitatem & ad concordiam in primisconducit.Aequalitas occasionem murmuris excludit.Malus ciuis ille est, cui non satis est id quod ceteris satis est.Inter quos est aequalitas, & ex aequalitate concordia, ij tutiores sunt ab hostium incursu.Amicitia.22AMICITIA est animorum coniunctio, quos non dirimit locus.Non est aliquid amicis quibus fidimus committendum, quod seeffutiant, pariat nobis infamiam.Hostes in hoc utiliores nobis sunt quàm amici, ut errata no-stra cognoscamus, & cognita corrigamus.Insolenter utentes rebus prosperis amici destituunt.Aliquousque amicis gratificandum est, sed citra uiolationemreligionis.QuemeV 5
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten