Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

312SENTENT. EXNon sunt gerendo magistratui idonei, qui legibus ac magistritibus nesciunt obsequi.Parere dicitur, qui quod didicit optimum esse factu, facit.Moderatio & medio-critas.DECET eum qui multa possidet, non pro libidine, sed proratione uiuere.Pernitiosae sunt diuitiae, ni adsit animus diuitijs superior, quipossit earum usum non ex copia, sed ex necessitate moderari.Admirabilis Leonidae moderatio fuit, qui uati tristia nunti-anti non tantùm non succensuit, ut principum uulgus solet, sed etuitae & famae eius consultum uoluit.Hîc temperantia adhibenda est, ut princeps nec amicos alienettyrannica saeuitia, nec patiatur illos regia familiaritate abuti adquiduis audendum praeter ius, aduersus plebeios, qui nimium irri-tati ſæpe Reges ſuos excuſſerunt.Satis uindictae est, quod licet cum libet ulcisci, cum illis nihialiud reliquum sit quam male loqui. Moderata uitae cura calcaraddit ad fortiter agendum, & immodicus mortis pauor ab egre-gijs factis deterret.Quae moderata sunt, in longum tempus durant, & hoc ipsomeliora ſunt.Non est tutum eos maledictis irritare, quibus in manu est cumuelint re ipſa lædere.Hoc non solùm moderationis & clementiae, uerum etiam exi-miae cuiusdam magnanimitatis est documentum, ingratorum si-bilos regem negligere.Nihil aure tyranni uiolentius apud bonos etiam principes admonendi libertas uerbis placidis est temperanda.Calor aetatis uix sinit iuuenes seruare modum.Mediocritas in omni re est optima.Quod excedit modum tametsi uitiosum est, tamen ad excitandam aliorum socordiam conducibile est.Tutissi-

imbonesti dep.mocentia.