311POPHT. LIB. V.Expeditissima est ratio augendi census, detrahere sumptibus.Tenuè prandium optimè condit coenam.Optimum condimentum est fames.Ebrijs omnia in gyrum uersari uidentur.Studium ac uictus persimonia pallorem conciliant homini.Sobrietas in primis decet principem.Victus moderandus est non ex rerum copia, sed ex usu ac ne-ceſsitate naturæ.Lacedaemonijs nulla non in re placebat simplicitas atque fru-galitas.Nihil similius est insano quàm ebrius.16.Verecundia.PVDOR ut multis ad honestas actiones obstat, ita non-nunquam improbae mentis homines a turpibus reuocat.Pudor, uirtutis tinctura.Probis uiris ubique placet uerecundia.Honesta formidolositas est, quae à turpibus deterret.Rubor probam indolem arguit, pallor non item.Inutilis est uerecundia quae obstat quo minus negemus obse-quium ad inhonesta uocanti.Pudor teneram aetatem optimè deterret a peccando qui nus-quam non adest, si quis reuereatur seipsum.Bonorum probrum est, uirum probum egere necessarijs.17.Pudicitia.PRIMA laus pudicitiae matronalis est, nulli notam esse,praeterquàm suo uiro, qui cum cubat.Sat dotata uenit puella, quae pudicitiam & honestos moressecum adfert.Virgines nullo cultu meliùs ornantur quàm simplici.Obedientia.IMPERARE & parêre imperio, ars omnium pulcherrima quae duae res à ciuibus excludunt seditiones, & tuentur con-Noniiijcordiam.
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten