SENTENT. EX310Mansuetudo & comitas.MANSVETVDIMEM cum iustitia oportet esse coniunctam in principe.Est quidem praecipuauirtus in principe comitas & mansue-tudo uerum ob malum ingenium haec ita temperanda est, ut principi sua constet auctoritas.Principis in facinorosos lenitas quid aliud est quàm in bonoscrudelitas?Erga improbos mansuetudo nimia inutilis est ciuitati.Barbaricae feritatis est in prostratos saeuire.Ita temperanda est clementia, ne nobis sit exitio.In colloquijs adhibenda est sermonis comitas.Comitatis est benignè polliceri sed quoniam omnibus operapraestari non potest, eligendi sunt quibus illam impertias.Potentia clementia comitateque fit diuturna, ferocia breuis.Non uere uictor est, qui iracundiae uindictam flagitanti fre-num nescit imponere.Beneuolentiam maximè conciliat benignitas.Ira contentioque melius soluitur blandis uerbis & benignita-te, quam repugnando.Sobrietas.BONO stomacho satis est obsonium esse coctum, etiamsinihil accedat delitiarum.Non est dignus nomine Romano, qui plus appetit, quàm quodad uictum frugalem satis est.Immodice bibere, quouis loco turpe est.Sobrietas salubrium consiliorum est parens neque enim uincad consultandum sunt idonei.Facillimè uiuit, qui paucissimis contentus est.Fames & sitis optime condit omnia.Qui paucis ac necessarijs contentus est, sibi facit uilem sic.nonam.Expes
ADORtils etBonorum