APOPHT. LIB. V.309Pro iniustis orare, fortassis humanitatis est: at exorari, est àjustitia deflectentis.Qui magnis in rebus se iustitiae cultorem haberi uelit, eum inparuis interdum illam uiolare oportet.Gloria.PRAECLARVM est non aliud uirtutis praemium amlire quam gloriam, nec pacem hosti uendere milite fraudato.Fucis parta gloria, ut non est uera gloria ita nec diutur-na est.Gloriae studium amorem excutit uoluptatum.Gloria uitae anteponenda.Honestius est uitam cum laude impendere patriae, quàm cumdedecore poenæ.Generosae mentis est, laudis potius honore teneri, quam pecuniae.Ingenui pudore et laudis amore melius ducuntur ad honesta.Laus praemium est recte factorum, & ea demum opitulans grata est, quae adfertur in ipso discriminis articulo.Patriae potius nascimur quàm gloriae.Non uidendum an gloriae satis, sed an patriae satis uixerimus.Viri fortes gloria, uirtutis praemio contenti sunt.Parum illustris est, qui praeter imagines & cognomen nihilhabet uerae nobilitatis.Excelsi animi est, quum praeclara gesseris, gloriam con-temnere.Vt umbra corpus sequitur, sic uirtutem gloria.Primam oportet esse curam factorum. gloria nanque ultroconsequitur.Eximiam uirtutem sponte suum consequitur decus. Nec ullaespeciosior statua, quàm honorifica bene actae uitae memoria.Praeclarum facinus gestum, monimentum est eius qui gessit.Quisquis laudat uictum, uictoris gloriam illustrat.Egregiorum meritorum conscientia magnam homini prae-stat fidem.MatteV 3
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten