Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

APOHT. LIB. V.303Veritas.VERITAS in dicendo maximè probanda est & is opti- dicit, cuius oratio congruit rebus, ex quibus petenda est ora-tionis qualitas, potiùs quàm ex artificio.Veritas multis uerbis non eget: & rectius meminimus quaepaucis uerbis comprehensa sunt.Philosophia.Qui experimentis addiscunt administrare regnum, licet ingenio felicissimo nati sint, tamen & sero, & magno Reipub. malotandem euadunt boni reges. At qui Philosophiae praemunituspraeceptis accedit, si adsit mens integra, uix poterit ab honestodeflectere.Nemo Philosophiae expers est idoneus regno.Lapidis est non sentire discrimen inter laudantem & uituperan-tem sed philosophi est, non ita commoueri, ut ab honesto recedat.Vulgatum est, neque solem neque aquam, neque ignem magis uti-lem eſſe hominibus, quam amicos.Sed ingenij philosophici est, quemadmodum periti medici exbestijs ac serpentibus noxijs uitalia quaedam remedia colligunt,ita ex inimicorum odio decerpere aliquid, quod uertat in suumbonum.Delicati pueri ad philosophiam non sunt idonei.Turpissimum est Philosopho secûs docere quàm uiuit.Is uere liber est, quem philosophia liberum facit.Philosophum ut uestis neglectior, ita et oratio decet inaffectata.Philosophia res est usque adeò difficilis, ut eam uel simulare, magna ſit pars philoſophiæ.Natura dat uiuere, Philosophia dat rectè uiuere.Illa ad uirtutem dociles, non doctos gignit.Proprium est philosophi mederi uitijs hominum.Liberales disciplinae uelut pedissequae sunt moralis Philo-sophiae,