Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

364SENTENT. EXsophiae, quae cum primis habenda est, & cuius gratia discunturomnia.Philosophi libertas est molesta omnibus.Quod ars medica praestat corpori, hoc Philosophia praestantanimo.Non est idoneus philosophiae discipulus, qui stultum pudoremnon poſsit contemnere.Sola philosophia praestat uitam ueram, tranquillam & suauem.Solus philosophus uiros uincit.Praestantius est quod praestat philosophus, quam quod oratoriMunus oratoris inferius est, quàm ut philosopho conueniat.Sponte mortem asciscere, posteaquam desijt esse usui ad ui-tam humanam, est ueri philosophi.Quemadmodum equus indomitus ad omnem modum incom-modus est, ob inscitias ac ferociam ita qui rapitur affectibus, quossola domat philosophia, ad omnem uitae consuetudinem inutilis est.Vulgus legum scriptis arcetur à peccando, philosophus rationem habet pro legibus, non ideo quod rectum est faciens, quia lexiussit, nec à scelere temperans, quia lex uetuit sed quia nouit illudper ſe rectum eſſe, hoc per ſeturpe.Probitas.APVD bonos in bona causa superuacua est commendatio,quum ipsa res impetret quod precibus exoratur.Probus uir ob loci infamiam non fit deterior immo ex dignitate hominis honor loco additur nec solus magistratus ostendit ui-rum, sed uir ostendit magistratum.Bonorum probrum est, uirum probum egere necessarijs.Probis uiris & iniuratis est habenda fides leuibus, ne iuratuquidem.Non uerè sunt probi, qui improbos non detestantur.Immodica bonitas saepe contemptum parit.Etiam