Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SENTENT. EX302nus bono proxime cognatus est ob animorum similitudinem.Egregia res est, iam inde à teneris uirtuti assuescere.Non infimum erga Remp. est meritum, si non solum te prae-stiteris egregium uirum, sed aliquem tibi similem gignas, edu-cesque patriae.Qui nihil aliud habet quàm maiorum imagines, opinione no-bilis est uerius, quàm re. at qui uirtute praeditus est, unde manatilla uulgaris nobilitas, germanam ac natiuam habet nobilitatemEgregiorum meritorum conscientia magnam homini fidempræſtat.Virtus pulcherrimum genus est nobilitatis, quam sibi quisqueproprijs uirtutibus conciliat.Qui uera uirtute praeditus est, nihil spectat, nisi ut prosit reip-Praemijs inuitatur uirtus at ignaui ignominia excitantur.Non solum honos artes alit, uerum & uirtutem.Laudibus humanis uirtus non eget, ducit enim secum laudemsuam & decus.Studium uirtutis hoc magis intendendum est, quo minus su-perest uitæ.Voluptates non aliter quam Sirenas et praetermittendas esse,qui properat ut uirtutem ueluti patriam conspiciat.Virtus usu magis discitur quam lectione.Virtus libris expressa, quodammodo picta uirtus est.Ille infelicissime egenus est, qui nulla uirtute praeditus est.Nihil sapientia pulchrius, nihil uirtute amabilius.Iucunda est uirtus eam exercentibus unde mirum est, quosdamad id mercede uelle conduci, ut bene uiuant, cùm ipsa uirtus abun magnum sui sit praemium.Vera uirtus nihil moratur hominum laudes eas qui praedicant,plus debent ijs, quos laudant, quàm ipsis qui laudantur.Non uere sunt probi, qui non improbos detestantur.Pulchrius est benefaciendo, quàm potentia uincere.Vir bonus undequaque uenatur stimulos ad uirtutem.Veri-

thetis accedNemo Ph.7