APOHT. LIB. V.301quam tamen corpori plurima ab animo ueniunt mala.Animo aegrotanti medicus est oratio.Non recte amat uxorem, qui corpus amat potiùs quam animum.Animi robur & uis naturae, magno usui possunt esse Reip.Animus nec inepto pudori, nec superstitioni est obnoxius.Bona animi.IN ANIMI bonis nullum ius habet fortuna.Tum externa bona reddemus nobis stabiliora, si quaedam seposuerimus, nec fortunae uolubili commiserimus.Frustra parat opes, qui ueris animi bonis uacat.Sola animi bona non sunt uiolentiae obnoxia, nec possunt Afortuna eripi.Virtus.VIRTVS abundè sui est praemium, quicunque sequatureuentus.Lacedaemonij quoniam seueriores erant & moribus incorru-ptioribus, bellique gloriam potissimum spectabant, contemnebantomnes artes, quae ciuium animos uidebantur emasculare, & à uera uirtute ad otiosam ostentationem traducere.Non refert quo quid apparatu fiat, sed quantum efficiatur, si-quidem hoc speciosior uictoris gloria, quo minùs habet praesidijpræter uirtutem.Saepe fit, ut hominis uirtus magistratui per se contempto &humili, dignitatem conciliet.In conciliandis matrimonijs magis est spectanda uirtus,quàm census.Praemijs animi iuuenum ad uirtutem accenduntur: quae si de-trahas, ipsa uirtus elanguescit.Virtutis caput est caruisse úitijs.Qui uirtute praediti sunt, ijdem sunt & nobiles.Imbecillitas corporis frequenter impedit uirtutis usum.Arctiora sunt uincula uirtutis, quam sanguinis: & omnis bonus
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten