295SENT. LIB. V.Hominis mens discendo alitur.Vita hominis sine litteris mors est, & hominis sepultura.Strenua ingenia, quo plus recessus sumunt, hoc maiores impe-tus edunt.Ingenium quondam fuerat pretiosius auro: Ouidius.At nunc barbaria est grandis, habere nihil.Terent.Homine imperito nunquam quidquam iniustus,Qui nisi quod ipse fecit, nihil rectum putat.Seneca.Iners malorum remedium, ignorantia est.Reliqua confuse & sine ordine. 16.LAVDIS cupiditas & timor ignauiae ad uirtutem excitant.Gloriam, honorem, imperium bonus & ignauus aequè sibi ex-optant. Sallustius.Gloria alitur industria.Aequa laus est à laudatis laudari, & ab improbis improbari.Seneca.Laudare se, uani uituperare, stulti est.Qui fauoris gloriam uere petit,Animo laudari magis, quàm uoce uolet.Laus uera humili ſaepe contingit uiro.Sperat quidem animus quò eueniat dijs in manu est. Plaut.Tibullus.Credula uitam Spesfouet.Miserrimum est timere, cum speres nihil.Insperata saepius accidunt, quam quae speres. Seneca.Auxilium petendum ab omnibus, etiam ab infimis.Nihil tam firmum cui periculum non sit, etiam ab inualido,Inhumanum est male mereri de immerente. Plautus.Certa amittimus, dum incerta petimus.Nihil est quod non assidua meditatio facillimum reddat.Cui plus licet, quàm par est plus uult, quam licet.In extrema inopia constitutis haud facile est emergere.Animi molles & aetate fluxi dolis haud difficulter capiun-tur. Claudia.PlusT 4
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten