294 VARIORVM AVCTORVMQuidquid sine detrimento commodari potest, id tribuatur e-tiam ignoto. Cicero.Serò beneficium dedit, qui roganti dedit.Eodem animo debetur beneficium, quo datur.Reddit beneficium, qui libenter debet.Nemo licenter debet reddere quod non accepit, sed extorsit.Meminisse debet is, in quem collatum est beneficium, non commemorare qui contulit. Cicero.Odiosum hominum genus officia exprobrantium.Beneficium nec in puerum, nec in senem conferendum est in hunc,quia perit antequam gratiae referendae detur opportunitas in il-lum, quia non meminit.Improbus est homo, qui beneficiumScit sumere, & reddere nescit.Plautus.Ingratus qui beneficium accepisse se negat, quod accepit in-gratus, inquam, qui id dissimulat rursum ingratus, qui non red-dit: at omnium ingratissimus, qui oblitus est.Ita sunt omnes isti nostri ciues, Plautus.Si quid benefacias, leuior pluma gratia estSi quid peccatum est, plumbeas iras gerunt.Est aliqua ingrato meritum exprobrare uoluptas. Ouid.Immunifico cantari solet, quod habes, nec habeas.Regem armis, quàm munificentia uinci, minus flagitiosum.Eruditionis ac Scientiae.OPES eiusmodi parandae, quae naui fracta simul cum domino queant enatare.Honos alit artes, omnesque incenduntur ad studia, gloria incentque ea semper, quae apud quosque improbantur.Dignum laude uirum Musa uetat mori.Litterae pulcherrimae sunt hominis diuitiae.Quemadmodum corpus medicina, sic animum Philosophicurat.Hom
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten