296 VARIORVM AVCTORVMPlus est seruasse repertum. Quàm quaesisse, decus.Non minor est uirtus, quàm quaerere, parta tueri.Vbi intenderis ingenium, ualet.Sall.Hoc deterius habet Respub. quo magis res priuatae florent. S.Suum cuique pulchrum. Rex suus Reginae placet.Est amor & rerum cunctis tutela suarum. Flacc.Domi industria foris iustum imperium animus in colendo liber-neque delicto neque libidini obnoxius, illustres et magnos fecereplerosq;.Necesse est facere sumptum, qui quaerit lucrum.Tum denique omnes nostra intelligimus bona,Quum, quae in potestate habuimus, ea amisimus. Plautus,Laudata uirtus Crescit, & immensum gloriam calcar habet.Nimia omnia Nimium exhibent negotium.Plurimum facere, minimum de seipso loqui, prudentioris est.Quibusdam Somnum rixa facit Iuuenal.Cupienti etiam celeritas mora eſt.Nunc nunc qui foedera rumpit, Ditatur qui seruat, eget.Multa promptius est cauillari, quàm aemulari.Nullus dolor est quem non longinquitas temporis minuat atquemolliat. Cicero.Dies adimit aegritudinem hominibus.Antiqua nouis praefert inuidia.Concordia paruae res crescunt, discordia maximè dilabuntur. Sal.In irrecuperabilibus optimum est remedium obliuio.Negat sibi ipsi, qui quod fieri non potest petit. Seneca.Qui timide rogat, Docet negare.Omnes res perinde sunt, ut agas, ut eas magnifacias.Ignosce alijs multa, nihil prorsus tibi. Plautus.Ingenio stat sine morte decus. Propert.Gaudet patientia duris.Lucanus.Quidquid facimus uenit ex alto. Seneca.Vulgus ingenio mobili, seditiosum est atque discordiosum, cupi-dum
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten