88SENTENTIARVMGravior & ualidior est decem uirorum bonorumsententia, quam totius multitudinis imperitae. Pro Pl.Sunt homines, qui rationem bono conſilio à dijs immortalibus datam, in fraudem malitiamque conuer-tunt. 3.de Nat.deor.Appetitus rationi obediant.APPETITVS omnes contrahendi sedandique suntexcitandaque est animaduersio & diligentia, ut nequid temere ac fortuitò, inconsiderate, negligenterqueagamus. 1. Offic.Efficiendum est, ut appetitus rationi obediant,eamque neque praecurrant, nec propter pigritiam autignauiam deserant, sintque tranquilli, atque omni pertur-batione animi careant: ex quo elucebit omnis con-stantia, omnisque moderatio. 1. Offic.Tu in hanc sententiam plura lege primo Officio-rum, capite, Duplex est enim.Moderari animo & orationi, cum sis iratus, autetiam tacere & tenere in sua potestate motum animi& dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen nonest mediocris ingenij. Ad Qu. frat. epist. 1.Animum uincere, iracundiam cohibere, uictoriamtemperare, aduersarium non modò extollere iacentem,sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, prae-clarum est. haec qui faciat, non ego eum summis uiriscomparo, sed simillimum Deo iudico. Pro Marc.Si quis hoc robore animi est, atque hac indole uirtutis ac
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten