Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.state extinguitur. 4. ad Heren.50Ratio.MVNVS animi est, ratione uti. 3. Tusc.Nihil est, non dicam in homine, sed in omni caeloatque terra, ratione diuinius: quae cum adoleuit atqueperfecta est, nominatur rite sapientia. 1. de Leg.Domina omnium & regina, ratio: connexa per se,& progreßa longius, fit perfecta uirtus: haec ut im-peret illi parti animi, quae obedire debet, id uidendumest uiro, uelut seruo dominus, uelut imperator militi,uelut parens filio. 2. Tusc.Bene adhibita ratio cernit quid optimum sit: ne-glecta, multis implicatur erroribus. 4. Tusc.Societatis humanae uinculum, est ratio & oratio:quae dicendo, communicando, disceptando, iudicandoconciliat inter se homines, coniungitque naturali qua-dam societate. neque ulla re alia absumus a natura fe-varum. 1. Offic. de Homine 119.Ratione praestamus beluis. 1. de Leg.Vt patrimonium homini ab homine relinquitur;sic ratio homini à Deo. 3. de Nat. deor.Nihil potest esse aequabile, quod non à certa ratione proficiscatur. 2. Tusc.Nihil per se amplum est, nisi in quo iudicij ratioextat. Ad Brutum, Famil. 16.Plus apud nos uera ratio ualeat, quàm uulgi opi-nio. Parad. 1.GrauiorF 2