Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.tis ac continentiae, ut respuat omnes uoluptates, om-nemque uitae suae cursum in labore corporis atque in animi contentione conficiat, quem non quies, non remis-sio, non aequalium studia, non ludi, non conuiuia dele-ctent, nihil in uita expetendum putet, nisi quod estcum laude & honore & cum dignitate coniunctum:hunc mea sententia diuinis quibusdam bonis instru-ctum atque ornatum puto. Pro M. Caelio.Regium est ita uiuere, ut non modò homini, sed necupiditati quidem seruias: contemnere omnes libidi-nes: non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere: populi utilitati magis consulere, quàm uoluptati: nemini cedere: multis obsistere. Pro Sylla.Refraenet primum libidines. Parado. penul. Impe-rator.30.Esse abstinentem, continere omnes cupiditates, praeclarum magis est, quàm difficile. Ad Qu. fra. Epist. 1.Cum praecipitur, ut nobismetipsis imperemus, hocpraecipitur, ut ratio coerceat temeritatem. 2. Tusc.Cupiditates sunt insatiabiles, quae non modò singu.los homines, sed uniuersas familias cuertunt, totametiam labefactant remp. Ex cupiditatibus odia, dissidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur. Nec hae seseforis solum iactant, nec tantum in alios caeco impetuincurrunt, sed intus etiam animis inclusae inter se dis-sident atque discordant. 1. de Finib.Semper in officio manendum.52 »NullaF 5