Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

86SENTENTIARVMmum, eumque ut dominum atque imperantem obedientipraefecit corpori. De Vniuers.Vt multò maiora sunt opera animi, quàm corporissic eae res, quas persequimur ingenio ac ratione, grauiores sunt, quam hae, quas uiribus. 2. Offic.Quò maior est uis animi, quàm corporis: hoc suntmaiora ea, quae concipiuntur animo, quàm illa, quaecorpore. Philip. 11.Cum multum animus corpori praestet. 2. de Legin pijs Sentent.22.Non uiribus, Cato Maior. Consilium. 26.Maior est animi uoluptas, quam corporis. 2. de FinVoluptate animi nulla poteſt eſſe maior. C. Maior.Corpore nihil nisi praesens & quod adest, sentirepossumus: animo autem et praeterita & futura. 1. de FiCorpus tandiu gaudet, dum praesentem sentit uo-luptatem: animus & praesentem percipit pariter cumcorpore, & prospicit uenientem, nec praeteritam praeterfluere sinit. 5. Tuscul.Corpus est quasi uas animi, aut aliquod receptaculum. 1.Tusc.Deus animum conclusit in corpore. De Vniuers.Exercendum est corpus, & ita efficiendum, ut obe-dire consilio rationique possit in exequendis negotijs,& in labore tolerando. 1. Offic.Redditur terrae corpus. 2. de Legib.Formae dignitas, aut morbo deflorescit, aut ueturstate