78SENTENTIARVMVirtutis tanta est uis, ut non poßit unquam eſtuir bonus non beatus. In Pison.In uirtute satis est praesidij ad benè uiuendum, sa-tis etiam ad beatè, satis ut fortiter uiuamus, etiam utmagno animo, & quidem ut nulla re egeamus, sem-perque simus inuicti: sequitur ut nihil peniteat, nihildesit, nihil obstet. 5. Tusc.Praesidij ad uiuendum in uirtute satis est. 5. TuscVirtus ad beate uiuendum seipsa contenta est. 5. de Fi.Cum fateamur satis magnam uim esse in uitijs admiseram uitam, fatendum est etiam, eandem uim inuirtute esse ad beatam uitam. Contrariorum enim contraria sunt consequentia. 5. Tusc.Quanti est aestimanda uirtus, quae nec eripi, necsurripi potest, neque naufragio, neque incendio amitti-tur, nec tempestatem, nec temporum permutationemutatur? qua praediti qui sunt, soli sunt diuites: solienim possident res & fructuosas & sempiternas: soliq́; (quod est proprium diuitiarum) contenti ſunt rebus suis. Satis esse putant quod est, nihil appetuntnulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requi-runt. Parad. ult.Virtus in tempestate saeva quieta est, & lucet intenebris, & pulsa loco manet tamen, atque haeret in patria, splendetque per se semper, neque alienis unquamſordibus obſoleſcit. Pro Seſtio.Amitti uirtus non potest. 2. Tusc.Virtus
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten