CIC. LIB. I.pisci, uirtuti opera danda est, sine qua nullam rem expetendam consequi possumus. In Lael.Verum decus in uirtute positum est. Cic. ad Plan.Famil. lib. 10.Digna est uirtus gloriatione: tantumque praestat ceteris rebus, ut dici uix possit quid intersit. 4. de Fin.Nesciunt multi, nesciunt quantas uires uirtus ha-beat: nomen uirtutis tantum usurpant, quid ipsa ua-leat, ignorant. Paradox. 2.Non sunt isti audiendi, qui uirtutem duram, &quasi ferream esse uolunt. In Lael.Non est inhumana uirtus, neque immanis, neque superba, quae populos uniuersos tueri, eisque optime consu-lere soleat: quod non faceret profectò, si a uulgi ca-ritate abhorreret. In Laelio.Virtus quam sequitur caritas, minime repudian-da est. In Laelio.Virtus altißimum locum in homine, & maximè excellentem tenet. cum autem assumpta est ratio, tantòin dominatu locatur, ut omnia prima naturae, huiustutelae subijciantur. 4. de Finib.Virtus, omnia quae cadere in hominem possunt,subter se habet: eaque despiciens, casus contemnit hu-manos: culpaque omni carens, praeter seipsam, nihil censet ad se pertinere. 5. Tusc.Optimè uirtus seipsa nouit, & quam amabilis sit,intelligit. In Laelio.Virtus
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten