CIC. LIB. I.Virtus est altißimis defixa radicibus, quae nunquam ulla ui labefactari potest, nunquam dimoueri loco. Ph. 4Ei non multum potest obeße fortuna, qui sibi fir-mius in uirtute, quam in casu praesidium collocauit.4. ad Heren.Omnes bene uiuendi rationes in uirtute sunt col-locandae, propterea quòd sola uirtus in sua potestateest. Omnia, praeter eam, subiecta sunt fortunae domi-nationi. 4. ad Heren.Maior est uirtutis iucunditas, quàm uoluptas, quaepercipitur ex libidine & cupiditate. 3. Act. in Verr.Tu plura si desideres, euolue diligenter quintum Tusculana-rum, nos enim ea tantum quae uidebantur grauiora, selegimus, nepotius ex integro librum transcripsisse, quam ex praecipuis praecipua ſelegiſſe uideamur.Expetendarum rerum triasunt genera.46RERVM expetendarum tria sunt genera. Namest quiddam, quod sua ui nos alliciat ad sese, non emolumento captans aliquo, sed trahens sua dignitate:quod genus, uirtus, scientia, ueritas est. Aliud autemnon propter suam uim & naturam, sed propter fructum atque utilitatem petendum: quod pecunia est.Tertium est ex horum partibus iunctum, quod &suaui, & dignitate nos inductos ducit, & prae se gerit quandam utilitatem, quo magis expetatur: ut amicitia, bona existimatio. 2. de inuent.vitia
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten