Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

76SENTENTIARVMenim est conuenientia rerum, in ea est stabilitas, inea est constantia: quae cum se extulit, & lumen suumostendit, et idem aspexit, agnouitque in alio, ad id se admouet: uicißimque accipit illud, quod in altero est, exquo eorum exardescit siue amor, siue amicitia. In Lael.Propter uirtutem iure laudamur, & in uirtuterecte gloriamur. 3. de Nat. deor.Vera laus uerae uirtuti debetur. 3 de Orat.Nihil quidquam sine uirtute laudabile. I. Tuse.Quibus gradibus Romulus ascendit in caelum rebus gestis atque uirtute. Parad. I.Bonus uir proprie & copiose laudari sine uirtu-tum cognitione non potest. 2 de Orat.Eos, quorum uita perspecta est in rebus honestisatque magnis, & bene de rep. sentientes, aut aliquo honore & imperio affectos, observare & colere sole-mus.1.Offic.Vehementer amor multitudinis commouetur ipsafama & opinione liberalitatis, beneficentiae, iustitiae,fidei, omniumque earum uirtutum, quae pertinent admanſuetudinem ac facilitatem: eosq́; in quibus eas uirtutes inesse uidemus, à natura ipsa diligere cogimur2. Officiorum.Ea uirtus uidetur praestantis uiri, quae est fructuosa alijs, sibi autem laboriosa aut periculosa, aut certegratuita. 2. de Orat.Si quod optimum maximumque est, id uolumus adi-pisci