Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

—

CIC. LIB. I.atque illi in quo id inesse uidetur, amicos facit. Omnisenim uirtus nos ad se allicit, facitque ut eos diligamusin quibus ipsa inesse uidetur. 1. Offic.Quis est tam dißimilis homini, qui non moueatur etoffensione turpitudinis, & comprobatione honesta-tis? Quis est qui non oderit libidinosam, proteruamadolescentiam? Quis contra, in illa aetate pudorem,constantiam etiam si sua nihil intersit, non tamen diligat? An obliuiscimur, quantopere in audiendo, in le-gendoque moueamur, cum piè, cum amicè, cum magnoanimo aliquid factum cognoscimus? 5. de Finib.Quae magno animo & elato, fortiter & excel-lenter gesta sunt, ea nescio quo modo quasi plenoore laudamus. 1. Offic.Cum aliquid clementer, mansuetè, iustè, recte, mo-deratè, sapienter factum aut legimus, aut audimus,quo studio incendimur, non modò in gestis rebus, sedetiam in fictis, ut eos saepe, quos nunquam uidimus, diligamus? Pro Marcello.Quis est qui non admiretur splendorem, pulchri-tudinemque uirtutis? 2. Offic.Conciliatrix amicitiae est, uirtutis opinio. In Lael.Habet hoc uirtus, ut uiros fortes, species eius &pulchritudo, etiam in hoste posita delectet. In Piso.Est proprium uirtutis, conciliare sibi animos ho-minum, & ad usus suos adiungere. 2. Offic.Virtus conciliat amicitias atque conseruat. In eaenim