SENTENTIARVM74ciat homines ad diligendum: quippe cum propter uir-tutem et probitatem eos etiam quos nunquam uidimusquodammodo diligamus. cuius ea est uis, ut eam (quodmaius est) in hoste etiam diligamus. in Laelio.Animi hominum mouentur ad diligendum, cumeorum, quibus cum usu coniuncti sunt, uirtutem &bonitatem perspiciunt. In Laelio.Conciliantur animi hominum dignitate hominisrebus gestis, aestimatione uitae: alienanturque ab ijs, inquibus haec non ſunt. 1. de Orat.Suscepit uita consuetudoque communis, ut benefi-cijs excellentes uiros in caelum fama ac uoluntate tollamus. 2 de Nat. deor.Quae natio non comitatem, non beneuolentiam,non gratum animum & beneficij memorem diligitQuae superbos, quae maleficos, quae crudeles, quae ingratos non aspernatur, non odit? 1.de Leg.Eos uiros nos suspicimus, maximisque efferimus laudibus, in quibus existimamus excellentes quasdam Osingulares perspicere uirtutes. Despicimus autem eos,& contemnimus, in quibus nihil uirtutis, nihil animi,nihil neruorum putatur. Quamobrem contenunturij, qui nec sibi nec alteri prosunt, ut dicitur: in quibus nullus labor, nulla industria, nulla cura est. Admiratione autem quadam afficiuntur ij, qui anteire cecteris uirtute putantur. 2. Offic.illud honestum, quod in alio cernimus, nos mouet
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten