###.
CIC. LIB. I.factorum plerunque comes est, non est bonis uiris repudianda. Illa autem, quae se eius imitatricem esse uult,temeraria atque inconsiderata & plerunque peccato-rum uitiorumque laudatrix fama popularis, simulatione honestatis, formam eius, pulchritudinemque corrumpit. Tu ergo quae habent speciem gloriae, collecta exinanißimis splendoris insignibus, contemne: breuia,fugacia, & caduca existima. 3. Tuse.Vera gloria radices agit, atque etiam propagatur:ficta omnia tanquam flosculi celeriter decidunt, necsimulatum quidquam potest esse diuturnum. 2. Offic.Honos est praemium uirtutis, iudicio studioque ciuium delatum ad aliquem. qui eum sententijs, qui suf-fragijs adeptus est, is mihi & honestus & honora-tus uidetur. De claris Orat. ad Brut.Is uerus triumphus est, cùm bene de rep. meritistestimonium à consensu ciuitatis datur. Phil. 14.Is honos uideri solet, qui non propter spem futuribeneficij, sed propter magna merita claris uiris de-fertur & datur: estque non inuitamentum ad tempus,sed perpetuae uirtutis praemium. Ad. Plan. Fa. lib. 10.Ea est profecto iucunda laus, quae ab his proficiscitur, qui ipsi in laude uixerunt. Ad Marc. Catonem,Famil.lib.15.Is mihi uidetur amplißimus, qui sua uirtute in altiorem locum peruenit, non qui ascendit per alteriusincommodum & calamitatem. Pro Rosc. Amer.Susce-