Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

64SENTENTIARVMSuscepit uita. 2. de Nat. deor. De uirtute. 45.Quae melior in genere hominum natura, quàm eòrum, qui se natos ad homines iuuandos, tutandos, conseruandos arbitrantur? abijt ad eos Hercules: nun-quam abijsset, nisi cum inter homines esset, eam sibiuiam munijsset. 1. Tuscul.Eo omnis uitae nostrae ratio. In Vatin. De Rep. 39Actum praeclarè cum ijs est, quorum uirtus nec obliuione eorum qui sunt, nec reticentia posterorumsepulta esse poterit. Philip. 14.Breuis uita data est, at memoria bene redditae uitaesempiterna: quae si non esset longior, quàm haec uitaquis esset tam amens, qui maximis laboribus & perculis ad summam laudem, gloriamque contenderet. Phi.14.Exiguum nobis uitae curriculum natura circunscri-bit, immensum gloriae. Pro. C. Rab.Vita breuis est, gloriae cursus sempiternus. Pro Sest.Breue tempus aetatis, satis longum ad bene uiuen-dum. 1. Tusc.Honos alit artes, omnesque incendimur ad studiagloriae: iacentque ea semper, quae apud quosque imprebantur. 1. Tusc.Trahimur omnes laudis studio, & optimus quis-maxime gloria ducitur. Ipsi illi philosophi etiam inillis libellis, quos de contemnenda gloria scribunt,nomen suum inscribunt: in quo praedicationem et nobilitatem despiciunt, praedicari se ac nominari uolunt. ProArch. Poet.Opisia