SENTENTIARVM62Cum omnibus definita sit mors, optandum est ma-gis, ut uita, quae necessitati debetur, patriae potius donata, quàm reseruata naturae uideatur. Pro Sest.Debemus grata eorum uirtutem memoria prose-qui, qui pro patria uitam profuderunt. Philip. 14.Omnibus, qui patriam conseruarint, adiuuerint, auxerint, certus est in caelo & definitus locus, ubi bea-ti aeuo sempiterno fruantur. In Somn, Scip.Peregrinatio.40OMNIS peregrinatio obscura & sordida estijs, quorum industria in patria potest esse illustris.Ad Marc. Caelium. Famil. lib. 2.Omnibus peregrinantibus gratum est, minimarumquoque rerum, quae domi gerantur, fieri certiores. Calius ad Ciceronem, Famil. 8.In externis locis, minor est ad facinus uerecun-dia. Ad Marc. Famil. lib. 4.Multi rem suam bene gessere, & publicam patriaprocul. Ad Treb. Famil. lib. 7.Gloria.41GLORIA, est illustris & peruagata multorum& magnorum uel in suos ciues, uel in patriam, uel inomne genus hominum, fama meritorum. Pro Marcel.Gloria, est solida quaedam res & expressa, non adumbrata: ea est consentiens laus bonorum, incorru-pta uox bene iudicantium de excellenti uirtute: eauirtuti resonat, tanquam imago gloriae. quae quia rectòfactos
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten