Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

CIC. LIB. I.61natus sum patriae. Vita quae fato debetur, saluti pa-triae potissimum soluatur. 4. ad Heren.Nihil est praestabilius uiro, quàm periculis patri-am liberare: beatique sunt hi, quibus ea res honori fuerit. Pro Milon.Pericula, labores, dolorem etiam optimus quisque propatria & pro suis suscipit: dolores denique susciperemauult, quam deserere ullam officij partem. 1. de Fi.Quoniam sunt omnia commoda a patria accepta,nullum incommodum pro patria graue putandum est.At qui patriae pericula suo periculo expetunt, hi sa-pientes putandi sunt, cum & eum, quem debent, honorem reip. reddunt, & pro multis perire malunt, quamcum multis. Etenim uehementer est iniquum, uitam,quam à natura acceptam propter patriam conseruaueris, naturae cum cogat, reddere, patriae cum roget,non dare: & cum poßis cum summa uirtute & honorepro patria interire, malle per dedecus & ignauiamuiuere: & cum pro amicis & parentibus & ceterisnecessarijs adire periculum uelis, pro rep. in qua &hoc & illud sanctißimum nomen patriae continetur,nolle in discrimen uenire. 4. ad Heren.Cùm dies & noctes omnia nos undique fata circunstent, non est dubitandum, eum spiritum, quem natu-rae quisque debet, patriae reddere. Philip. 10.O fortunata mors, quae naturae debita, pro patriaepotißimum est reddita. Philip. 14.Cuna