60SENTENTIARVMCari sunt liberi, propinqui, familiares: sed omnesomnium caritates patria una complexa est, pro quaquis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? 1. Offic.Patriae nos primum natura conciliat. De resp. ArumPatria est. 5. Tusc. in Apoph. 82.Si contentio quaedam, & comparatio fiat, quibusplurimum tribuendum sit officij, principes sunt pa-tria & parentes, quorum beneficijs maxime obligatisumus. I. Offic.Sapientis est, carere patria, & duri non desidera-re. Ad Marc. Famil. 4.Malo sine periculo domi meae esse, quàm cum pe-riculo alienae. Ad Marc. Fam. 4.Pro patria, et in patria mori, praeclarum. Ad Att. 9.Nemo est tam ingratus, tam impius, tamque nulliushumanitatis, qui si patriae merita resumere uelit, noneam magis, quam se ipsam diligat. In Vatin.Nullus est casus pro dignitate et libertate patrianon ferendus. Philip. 13.Omnia, quae à nobis geruntur, non ad nostram utilitatem & commodum, sed ad patriae salutem conferre debemus. In Vatin.Non solum nobis nati sumus. 1. Offi. In Apoph. II.Nullum est periculum, quod sapiens pro salutepatriae uitandum arbitretur: haec enim secum loqui-tur, Non mihi soli, sed etiam, atque adeò multò potius,natus
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten