a
CIC. LIB. I.uerè & ciuis putandus est. Pro Milone.Ciuis est is, qui patriam suam diligit, ac bonos o-mnes ſaluos incolumesq́; deſiderat. in Vat.Ab omnibus huiusmodi ciuis laudandus ac diligendus est, qui non solum reip. ciuem improbum re-mouet, uerum etiam seipsum eiusmodi fore profite-tur, ac praestat, ut sibi non modò communi uolunta-te uirtutis atque officij: sed etiam ut quadam magisnecessaria ratione, rectè sit honesteque uiuendum. 5.Act. in Verr.Ciuem oportet aequo & pari cum ciuibus iure ui-uere, neque summissum & abiectum, neque sese efferen-tem: tum in rep. ea uelle, quae tranquilla & honestasint. 1. Offic.Nihil uiro bono & quieto, et bono ciui magis conuenit, quàm abesse à ciuilibus controuersijs. Ad Atti.lib. 9. epist.Ciuis non est habendus, qui ciuile bellum concupi-scit. Philipp. 13.Ingratus est iniustusque ciuis, qui armorum periculoliberatus, animum tamen retinet armatum. Pro Marc.Ciuem ab hoste non natura ac loco, sed animo fa-ctisque distinguimus. Parad. 4.Hi & audaces & mali & perniciosi ciues putantur, qui incitant populi animos ad seditionem: aut quilargitione caecant mentes imperitorum: aut qui for-tes & claros uiros, & bene de rep. meritos, in aliquanuocant.D 5