Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SENTENTIARVMatque coercenda sit. 3. de Diuination.Nulli bonarum artium magistri non beati putandiquamuis consenuerint uires atque defecerint. Cato Ma.Paedagogi negligendi non sunt, sed quodam modocolendi. Lælius.Nemo est nostrum liberaliter educatus, cui non educatores, cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ille mutus, ubi ipse altus aut doctus est, cum gra-ta recordatione in mente uersetur. Pro Planc,Idem erant antiquitus uiuendi praeceptores, atquedicendi. 3. de Orat.Ciuitas.CIVITAS in seditione non potest esse beata. 1. de Fi.Proprium est ciuitatis atque urbis, ut sit libera, &non solicita suae rei cuiusque custodia. 2. Offic.Millies perire est melius, quam in sua ciuitate si-ne armorum praesidio non poße uiuere: praesidiumcaritate & beneuolentia ciuium septum oportet esse,non armis. 2. Philip.Illa non est ciuitas, cùm leges in ea nihil ualent, cumiudicia iacent, cùm mos occidit patrius. Parad. 4.In hoc uel maxime uitiosa est ciuitas, quae largitione interposita, uirtutis & dignitatis obliuisci solet.De Peti. consul.Ciuis.QVI periculum non timet proposita inuidia, mor-te, poena, qui nihilo segnius remp. defendit, is uiruere