Druckschrift 
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

SENTENTIARVM58uocant inuidiam. Qui uerò sceleratorum impetus &conatus represserunt, qui auctoritate, qui fide, qui ma-gnitudine animi consilijs audacium restiterunt, ij bo-ni ciues semper habiti sunt. Pro Sestio.Respublica & patria.RESPVBLICA nomen uniuersae ciuitatis est, proqua mori, et cui nos totos dare, & in qua omnia no-stra ponere & quasi consecrare debemus. 2. de Leg.Eo omnis uitae nostrae ratio transmittenda est, utmagnam nominis nostri famam, ex maximis in remp.meritis collatis, posteris relinquamus. In Vatin.Bono uiro, nLaelius. In Magistrat. 31.Omnibus bonis expedit, saluam esse remp. Phi.13Laudandus est is, qui mortem oppetit pro rep. quidoceat cariorem esse patriam nobis, quam nosmetitsos. Estque illa uox inhumana & scelerata eorum, quinegant se recusare, quô minùs ipsis mortuis terrarumomnium deflagratio consequatur. 3. de Fin.Qui pro rep. uitam reddiderunt, nusquam mehercule eos mortem potius, quàm immortalitatem assecutos putavi. Pro Planc.Nihil est ex omnibus rebus humanis praeclariùsaut praestantius, quam de rep. bene mereri. Ad Plan-Famil. 10.Omni timore deposito, debemus libere reip. consusere. Brut. ad Cic. Famil. II.Imitea