###
CIC. LIB. I.Iudicis semper est uerum sequi. 2. Offic.Est boni iudicis paruis ex rebus coniecturam fa-cere uniuscuiusque & cupiditatis & incontinentiae.6. Act. in Verr.Iudex bonus nemo esse potest, qui suspicione cer-ta non mouetur. 7. Act. in Verr.Scriptum sequi calumniatoris est: boni uerò iudi-cis, uoluntatem scriptoris, auctoritatemque defendere:Que lex enim, quod senatusconsultum, quod magi-stratus edictum, non infirmari aut conuelli potest, siad uerba deflectere uoluerimus? consilium autem eorum, qui scripserunt, & rationem & auctoritatem relinquamus. non enim ex uerbis pendet ius, sed uerbaseruiunt hominum consilijs et auctoritatibus: nec uerba ueniunt in iudicium, sed ea res, cuius caussa uerbain leges coniecta sunt. Pro Cecinna.Dubium non est, quin omnes omnium pecuniae positae sint in eorum potestate, qui iudicia dant, & eo-rum qui iudicant: cum nemo nostrum poßit aedes su-as, nemo fundum, nemo bona patriae obtinere, cum adiudicandum detur iudex nequam & leuis, qui de ijsiudicet. 4. Act. in Verr.36Præceptores.NVLLVM munus reip. afferre maius, meliusuepossumus, quam si doceamus atque erudiamus iuuen-tutem, ijs praesertim moribus atque temporibus, qui-bus ita prolapsa est, ut omnium opibus refraenandaatqueD 4