SENTENTIARVMhominis magni, iudicis atque sapientis, habere inconsilio legem, fidem, religionem, aequitatem: libidi-nem autem & inuidiam, metum, cupiditates omnesamouere: maximi aestimare conscientiam mentis suae,quàm à dijs immortalibus accepimus, quae a nobis di-uelli non potest, Pro Cluent.Cùm iudici dicenda sententia est, meminerit, se Deum habere testem, id est, mentem suam, qua nihil ho-mini dedit ipse Deus diuinius. 3. Offic.Est sapientia iudicis in hoc, ut non solùm quid possit, sed etiam quid debeat, ponderet: nec quantum si-bi permissum, meminerit, sed etiam quatenus com-missum sit. Pro Rab. Postu.Laborare debent iudices non modò quid dicantpro testimonio, sed etiam quibus uerbis utantur, nequid minus moderate positum, ne quid ab aliqua cupiditate prolapsum uerbum esse uideatur. Vultu autemlaborare, ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut & cum prodeunt, existimatio sit quaedam tacita de illis pudoris ac religionis: & cùm discedunt, eadiligenter conseruata ac retenta uideantur. Pro Fon-Neque contra remp. neque contra iusiurandum ac fi-dem, amici caussa uir bonus faciet: ne si iudex quidemcrit de ipso amico. ponit enim personam amici, cùminduit iudicis. Nam si omnia facienda sint, quae ami-çi uelint, non amicitiae tales, sed coniurationes putandae sunt. 3. Offic.Iudicis
Druckschrift
Sententiarum Insigniorum Thesaurus : ex M. T. Cicerone eloquentiae principe collectus, in locos communes digestus, & libris quatuor comprehensus, Petri Lagnerii Compendiensis opera
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten